monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LV <<<     >>> in Psalmum LVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LVI

1 In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2 Per finem frequenter diximus Dominum significari, quia ipsa est nostra perfectio ad ipsum feliciter pervenire. Nam sicut cum terminum attigeris itineris destinati, labore finito in loco desiderantissimo conquiescis, ita cum ad Dominum veneris, ulterius nil requires. Ne disperdas David. Prohibetur David a Saule disperdi, qui ad regnum fuerat voluntate Domini praeparatus, sicut factum esse manifestum est. Sequitur, In tituli inscriptione. Hoc non David, sed in passione Christo Domino provenisse, manifestum est, ne a Pontio Pilato scriptus titulus mutaretur. Sed quia diximus personam Domini nostri Salvatoris portasse David, hoc nunc de ipso dicitur, quod erat in Christi Domini passione faciendum: ne disperderetur David de regno deputato, sicut nec illa Domini potuit tituli inscriptio commutari. Addidit, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Actus iste et David, et Domino multum videtur esse consimilis. Nam sicut David Saulem fugiens in spelunca se abscondit, ita et Domini Salvatoris deitas intra templum corporis sui Iudaeis perfidis fuisse probatur abscondita. Sic singula quae de David et Christo provenerunt facta, illis sunt sub hac allusione communia. Quae imagines rerum in hoc titulo ideo praeludunt, quia totus psalmus de Domini passione dicturus est. Sic enim ille truculentum Saulem, sicut iste Iudaeos nequissimos perferebat. Oportet igitur meminisse psalmum hunc quintum esse illorum qui passionem et resurrectionem Domini sub brevitate commemorant.
3 Divisio psalmi.
4 Dominus Christus in primo ordine psalmi orat de sua passione sollicitus, secundum id quod propter nos homo fieri inaestimabili pietate dignatus est. Factus enim (ut ita dixerim) humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit; inconvertibilis manens, assumpto convertibili homine, naturam suam non minuens, sed conditionem mortalitatis exaltans. Unus enim atque idem est Dominus Christus, qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis, et in forma servi subiit saevitiam passionis. Secundo ordine resurrectionis suae gloriam stupenda varietate describit. Tertio post beatissimam resurrectionem, laudes se Patri Domino cantare promittit; quae membra diaplasmatis quoque interpositione separantur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Christus Dominus humanatus clamat ad Patrem, ex eo quod futuram metuit passionem; ut quamvis voluntariam susciperet mortem, animae suae declararet absolute formidinem. Misericordiam petit Dei Filius, qui miseretur omnibus, qui tanta ad nos liberandos humilitate descendit, ut unum ex fidelibus clamare putes, quod Creator mundi assumptae carnis infirmitate deprecatur. Nam cum dicit: Miserere mei, Deus, miserere mei, repetitio ista periculum futurae mortis ostendit, ut saepe posceret resurrectionis miraculum, qui subiturus erat discrimina passionis. Sequitur, quoniam in te confidit anima mea. Oratio ista forma fidelium est, ut qui propter salutem nostram talia pertulit, precationibus quoque nos suis pius doctor instrueret. Oravit enim ut regulam nobis sanctae orationis ostenderet. Passus est propter nos, ut nullus pro ipso pati velle refugiat. Resurrexit, ut ad resurrectionem quoque ipsius spes se nostrae infirmitatis extendat. Ille enim istarum rerum indigus non fuit, sed omnia causa nostrae salutis excepit.
7 (Vers. 2.) Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Intelligamus orationis istius purissimam sanctitatem. Primo versu misereri sibi Dominum ante omnia postulavit. Secundo dicit quare debeat obtinere. Tertio quemadmodum possit ab imminenti persecutione liberari. Alarum etenim umbra tecta materna sunt, quae pullos teneros et blandimento quodam fovent, et ab irruente tempestate custodiunt. Sed quia haec munimina magnum auxilium maternae pietatis ostendunt, talis comparatio frequenter in Scripturis sanctis posita reperitur, sicut Dominus in Evangelio dicit: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alis suis, et noluisti [Matth. XXIII, 37]! Quae figura dicitur parabole, id est comparatio, quoties sibi res genere dissimiles comparantur. Sequitur, donec transeat iniquitas. In ipsa comparatione permansit, ut sub eadem umbra requiesceret, donec fervida iniquitas aestuaret.
8 (Vers. 3.) Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. Magnus ordo piae praedicationis ostenditur, ad Altissimum clamare, ad quem non voce valida, sed puritate conscientiae pervenitur. Clamabat ille ab humanitate suscepta, a quo supernae creaturae opem non desinunt postulare. Nam quod dicit, Deum qui benefecit mihi, designat excellentissimum incarnationis arcanum, quod humano generi gratia divina collatum est.
9 (Vers. 4.) Misit de coelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Natura humanitatis unita Dei Filio confitetur liberatam se ab humana imbecillitate, quae post resurrectionem meruit coelorum regna percipere. Misit autem quod dicit, non significat angelum, non aliquam creaturam; illa enim per se servire, non liberare potuerunt: sed misit, intellige, auxilium supernae potentiae suae. Liberavit enim Pater Filium suum, sicut Apostolus dicit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen [Philip. II, 9]. Liberare quoque se posse et Filius ipse testatur dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Verum istae locutiones cooperationem sanctae Trinitatis ostendunt, quae unum vult, unum semper operatur. Addidit, Dedit in opprobrium conculcantes me. Opprobrium persequentibus fuit, quando illum, quem se credebant exstinguere, viderunt fideles populos de ipsius resurrectione gaudere. Dedecus enim suum iudicat mala conscientia, quando propria non videt impleri posse disposita.
10 (Vers. 5.) Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. Ianuam secundae partis ingreditur. Nam quamvis in superiori versu similia verba dixerit, hinc tamen in gratiarum actionem prorumpit, ut spem credentium de sua prosperitate firmaret. Misit enim de Patre dicit, quod ad humanitatem susceptam pertinet, sicut et in Evangelio ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel [Matth. XV, 24]. Misericordia est ergo, quia humano generi in suscepta carne compatitur, dum clamat: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? vel his similia. Veritas, quoniam unicuique sua facta retribuit.
11 (Vers. 6.) Eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Crucifixo corpore, animam suam dicit ereptam: de qua maxime nos praecipit esse sollicitos. Totum enim in tuto redditur quando illa salvatur. Resurget enim corpus ad spiritualem gloriam, si illa non fuerit obstinationis vulnere sauciata. Catulos enim leonum plebem significat Iudaeorum, quam principes et sacerdotes ferali voluntate genuerunt; ut leones sint qui mala consilia de nece Domini tractaverunt. Catuli, eorum populi qui perperam inventa secuti sunt. Addidit, dormivi conturbatus. Mors Domini mirabili proprietate describitur, qui conturbatus fremitu Iudaeorum, quiete altissima dormiebat: ostendens tam nihil fuisse persecutionem impiorum, ut occisus perduceretur ad somnum. Dormire enim non est conturbati, nisi illius qui in cruce positus, spiritum sua reddidit voluntate.
12 (Vers. 7.) Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Haec de illis dicit qui in nece Domini impia voluntate grassati sunt. Ipse enim exponit qui sunt isti filii hominum, quorum dentes fuerunt arma et sagittae; eorum scilicet qui (sicut legitur) supra eum dentibus stridebant. Quod per quintam speciem dicitur definitionis quae Graece appellatur κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum. Singulis enim verbis definitur quid sint dentes hominum furentium, id est arma et sagittae. Arma retulit ad consilia pessima; sagittas ad verba quidem volantia, sed ad operationem mortis emissa. Addidit, et lingua eorum gladius acutus. Acuto gladio comparantur voces illae quae dicebant: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Nam sicut ensis acutus celerrimum operatur mortis effectum, ita et illa verba citam exitii complevere sententiam. Uno enim impetu visi sunt peremisse, sicut arma solent acutissima desecare. Per quae tamen subtiliter commonuit, quia et lingua saeviens possit occidere, sicut Salomon ait; Mors et vita in manibus linguae.
13 (Vers. 8.) Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Dum in cruce talia Christi pateretur humanitas, et Dominum coeli Iudaei viderentur habere derisui, exclamat a forma servi, quam pro nobis assumpsit: Exaltare super coelos, Deus; ut qui pendes in cruce, cognoscaris semper in maiestate regnare. Non enim Deus supra se exaltari poterat, quia non est ultra quo crescat; sed exaltabatur plane inter homines, quando gloria maiestatis eius conversis mentibus apparebat. Super coelos autem dixit, quia Dominus et virtutes supernas noscitur habere subiectas. Sequitur, et super omnem terram gloria tua. Hoc utrumque completum est. Exaltatus enim supra coelos est, quando sedit ad dexteram Patris; glorificatus est super omnem terram, quando totum mundum catholica replet Ecclesia: in qua laudes Domino iugiter concinuntur, sicut Dominus dicit: Vivo ego, dicit Dominus; et implebitur gloria mea universa terra [Num. XIV, 21].
14 (Vers. 9.) Laqueos paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam.
15 (Vers. 10.) Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Iudaeos significat insidiatores, qui praedicationibus rectis dolos se adnectere crediderunt, sicut evangelista de Pharisaeis dicit, cum ante eum statuissent adulteram mulierem, dicentes: Hanc invenimus in adulterio deprehensam. Moyses enim praecepit nobis huiusmodi lapidare: tu autem quid dicis [Ioan. VIII, 3]? et caetera huiusmodi, quae maligna interrogatio commovebat. Pedes autem Christi sunt increpationes malorum promissionesque fidelium, quibus ille in hoc mundo evangelizans, quasi quibusdam pedibus incedebat. Sequitur, et incurvaverunt animam meam. Hic pietas Domini sanctitasque describitur. Incurvaverunt enim animam Christi, quando scelerati Iudaei credere noluerunt. Ipsis enim condolendo (sicut et alibi dicit) ieiunus et sterilis reddebatur. Anima enim eius in suis actibus curvari non poterat, quae peccati maculam non habebat. Adiecit, foderunt ante faciem meam foveam. Bene dicitur fovea sententia mortis, quae mittit ad foveam. In eius enim faciem diverunt: Reus est mortis [Matth. XXVI, 66]; et ideo dicti sunt foveam fodere, quia eum neci visi sunt tradidisse. Addidit sententiam generalem, et ipsi inciderunt in eam. Omnis enim iniusta vox suos prius damnat auctores, et antequam alteri noceat, se prius ipsa condemnat. Quod similiter et Salomon dicit: Qui fodit foveam incidet in eam [Eccli. X, 8].
16 (Vers. 11.) Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam Domino. Postquam dixit malorum debitas poenas, nunc venit ad tertiam partem, in qua post resurrectionem acturum se gratias pollicetur. Sed per illud gratias agit, per quod et resurrexit a mortuis. Caeterum deitas Christi cum Patre coaeterna, semper praestat, semper omnipotens, semper aequalis est. Nam quamvis laqueos parasset inimicus, foveam aperuisset ingratus, paratum se dicit ad agendas gratias, quia sibi sciebat resurrectionis gloriam modis omnibus affuturam. Sed in quo sit paratus, per verba sequentia declaratur: Cantabo et psalmum dicam Domino. Cantare diximus, vocibus gratiam referre; psalmum dicere, praedicabili Dominum actione laudare. Quae duo superiori geminationi merito videntur aptata, quando in utroque se profitetur esse paratum. Sed dum illa de se dicit, nos, quemadmodum confiteamur, instituit. Nam et apostolus Paulus sequens magistrum, paratum se profitetur, dum ait: Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem [Rom. V, 3], etc.
17 (Vers. 12.) Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. Per tropologiam exsurge dicitur, quasi surge ad miraculum faciendum; sicut scriptum est et in undecimo psalmo: Nunc exsurgam, dicit Dominus [Psal. XI, 6]. Qui sermo ad potentiam divinam propter exprimendas causas ab humana imbecillitate tran latus est. Geminat etiam: Exsurge, psalterium et cithara. Quae figura dicitur epembasis, id est iteratio verbi; quod etiam in superiore versu fecit, ubi ait: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Hic enim natura assumptae humanitatis exprimitur. Psalterium fuit, quando caro operabatur divina mandata, ut sancta se conversatione tractaret. Cithara vero gloriosam significat passionem, quae tensis nervis dinumeratisque ossibus, virtutem patientiae intellectuali quodam carmine personabat. Addidit, exsurgam diluculo, quod est inter tenebras noctis, et diei claritatem: quo tempore eum resurrexisse Evangelii lectio sancta testatur; ait enim: Diluculo valde venit Maria ad monumentum [Luc. XXIV, 1], et reliqua.
18 (Vers. 13.) Confitebor tibi in populis, Domine; psalmum dicam tibi inter gentes. Istud iam dicitur a parte membrorum, quia ipsum constat Patri in populis confiteri, qui caput et dux Ecclesiae probatur intelligi. Nam quod ait, psalmum dicam tibi inter gentes, coelestem significat actum universalis Ecclesiae, quae per omnes gentes linguis variis psalmodiam Domino devota mente persolvit.
19 (Vers. 14.) Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Ista est causa confessionis, ista promissio psalmodiae: Quoniam magnificata est misericordia Domini usque ad coelos; id est quia humanitas Filii usque ad coelorum regna perducta est. Periclitanti quippe homini, qui peccatis tenebatur obnoxius, fecit misericordiam suam, ut dispensatione mirabili faceret eximium, quem nefandi populi iudicio putabant extremum. Sequitur, et usque ad nubes veritas tua. Nubes significant prophetas, quos Spiritus sancti irrigua veritas, velut copiosus imber implevit. Merito enim nubes vocantur, quia coelesti fonte satiati sunt, et supra steriles peccatores spiritualis copiae dona fuderunt; quae duo praeposterato sunt ordine collocata. Veritas est tempore anterior, misericordia vero adventu posterior; quae ideo commutata sunt, ut sine aliqua differentia in his potuisset unum decus, unus auctor agnosci.
20 (Vers. 15.) Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua. Hunc versum et in secunda parte iam dixit, fidem nostram tali promissione confirmans, quia super omnes creaturas eius nominis sit gloria regnatura.
21 Conclusio psalmi.
22 Quis virtutem psalmi huius, quis benevolentiam digne possit effari? Orat Christus, ut nos doceat; resurgit, ut nos erigat; laudes Patri dicit, ut nos instruat. Merito via nostra, merito redemptio, merito apud Patrem noster legitur Advocatus. Amemus clementem defensorem, ne patiamur severum iudicem. Ultra omnem esse constat amentiam reum toto corde non expetere, qui nos ad aeterna gaudia tam crebris admonitionibus cognoscitur invitare.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LV <<<     >>> in Psalmum LVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56